Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.6.1 | Cic. Fam. 13.6.4 (English) | >>Cic. Fam. 13.6.5 |
13.6.2
Cuspius , homo in omnis suos officiosissimus , mirifice quosdam homines ex ista provincia tuetur et diligit , propterea
quod fuit in Africa bis , cum maximis societatis negotiis praeesset . itaque hoc eius officium , quod adhibetur erga illos , ego mea facultate et gratia soleo quantum possum adiuvare . qua re Cuspianorum omnium commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi , reliquis epistulis tantum faciam ut notam apponam eam , quae mihi tecum convenit , et simul significem de numero esse Cuspi amicorum ;
13.6.3
sed hanc commendationem quam his litteris
consignare volui , scito esse omnium gravissimam ; nam P .
Cuspius singulari studio contendit a me ut tibi quam diligentissime L . Iulium commendarem . eius ego studio vix videor mihi satis facere posse , si utar verbis iis , quibus , cum diligentissime quid agimus , uti solemus ; nova quaedam postulat et putat me eius generis artificium quoddam tenere .
ei ego pollicitus sum me ex intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis .
13.6.4
id quoniam adsequi non possum , tu re velim efficias ut ille genere mearum litterarum
incredibile quiddam perfectum arbitretur . id facies , si
omne genus liberalitatis , quod et ab humanitate et potestate
tua proficisci poterit , non modo re sed etiam verbis , vultu denique exprompseris ; quae quantum in provincia valeant vellem expertus esse , sed tamen suspicor . ipsum hominem , quem tibi commendo , perdignum esse tua amicitia , non solum quia mihi Cuspius dicit , credo , tametsi id satis esse
debebat , sed quia novi eius iudicium in hominibus et amicis deligendis .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.6.1 | Cic. Fam. 13.6.4 (English) | >>Cic. Fam. 13.6.5 |